라틴어 문장 검색

nam et nummulario non ex fide uersanti pecunias manus amputauit mensaeque eius adfixit, et tutorem, quod pupillum, cui substitutus heres erat, ueneno necasset, cruce adfecit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 1:2)
creditorum quidem praestolantium ac detinentium turbam et in iis Sinuessanos Formianosque, quorum publica uectigalia interuerterat, non nisi terrore calumniae amouit, cum libertino cuidam acerbius debitum reposcenti iniuriarum formulam, quasi calce ab eo percussus, intendisset nec aliter quam extortis quinquaginta sestertiis remisisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 2:2)
Nihil illo ditius, qui corpus domini canistro viminco, sanguinem portat vitro, qui avaritiam proiecit e templo, qui absque funiculo et increpatione vendentium columbas, id est dona Spiritus Sancti, mensas subvertit mammonae et nummulariorum aera dispersit, ut domus Dei domus vocaretur orationis et non latronum spelunca.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:9)
Hinc otiosus sordidam quatit mensam Neroniana nummularius massa, Illinc balucis malleator Hispanae Tritum nitenti fuste verberat saxum;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII4)
Ego puto medicum et nummularium:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 56:2)
nummularius, qui per argentum aes videt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 56:4)
Si mehercules intervertissent pecuniam vestram, si fidem proditione laesissent, satiari tamen potuissetis hac poena, quam videtis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:7)
neque enim recta ingenia qualem in adulescentia spem sui fecerant usque in senectutem pertulerunt, sed interversa plerumque sunt ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 131:3)
Nec mirum, si vetus instrumentum ingenia philosophorum interverterunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 9:1)
quid si hisce inter se consenserunt, Callipho, aut de compecto faciunt consutis dolis, qui me argento intervertant?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5206)
in extremis partibus semicanaliculi intervertantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION